carmina libraria Iohannes Scotus, commentaria in XII libros Metaphysicae Aristotelis

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|iosc|001


Sulphureis lacubus latui sine nomine Scotus

      Hactenus: erexi sordidus inde caput.

Grandia non potuit sophiae dispendia sacrae

      Mauritius: tantum publica damna pati.

5

Nam rigidas removens salebras et sensa recludens

      Condita de barathro nobile traxit opus.

Quocirca impresso venio nunc clarus ab aere

      Scotus Mauritia quam bene lotus aqua

Reddere multa mihi nil non maiora daturo

10

      Huic modo lector habes qui mea scripta colis.

Huc impelle ratem dubiam bene culta iuventus

      Si sapis.: haec quoniam docta terenda via est.