carmina libraria Iohannes Ionstonius, thaumatographia naturalis

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|ions|001


ad Nobilem et Clarissimum virum Ioannem Ionstonium de suis philosophicis scriptis

 

Fontes venustos et sapores musteos,

Aquas perennes limpidas, pellucidas

Aevo salubres, saeculisque commodas

Scaturiebat Virgo priscis patribus

5

Sophiam venusto quam vocarunt nomine.

Haec illa Virgo proma-conda temporum

Pudica, pulchra, casta, dives artium

Magistra Veritatis, ordinis Parens,

Humanitatis una formatrix rudis

10

Et Architecta litterati seminis

Analphabeto invita semper agmini.

Regina, regni compos esset dum sui

Audivit inquinata nullis sordibus

Libidinosis nota necdum adulteris.

15

Ut inter ignes aetheris Sol splenduit

Suisque lucem contulit cultoribus.

Haec claruere Magna quondam Numina.

Divinus orbis ille doctor totius

Insigne gentis Atticae miraculum,

20

Et qui Magistrum paene praecessit suum

Ortus Stagira maximus Princeps sophum

Cui comparari nemo tum mortalium

Potis eruditione. Vel si quos adhuc

Aetas beati temporis vetus tulit

25

Successit aevum deneger prioribus

Qua Virgo tandem prostituta adulteris

Distorta, deformata, vulsis artubus

Deruncinata; limpidis pro fontibus

Ulvis lutosis cespitisque uligine

30

Coeno, lacunis, putidis paludibus

Et falsitatis ac amurcae fecibus

Scatet. Scatebris hauriunt istis meras

Apinas, inertes inficetiae strophas,

Insanientis insipientiae logos

35

Tricasque fucis, falsitatis fabricas.

Hinc tota mendax lena turpis et Lupa

Infamis audit, audit Ossa sordium.

Eius misertus Ionstone, o aevi iubas

Ocelle dexter eruditi saeculi

40

Nunc expolis industrius ceu artifex

Incude ab ipso, litterariae rei

Facemque praefers Virgini suum decus

Sophiae reponis, eieratis sordibus.

Patrocinaris veritatis sic viae

45

Et sic salubrem sedulus sapientiam

Stillas in usus, ne quid hic puertiam

Moretur ultra vi fugace praecaves.

Nunc haurientur veritatis schemata,

Exempla rerum, plana virtutum sacra,

50

Lepidi lepores, gratiae gratae, chorus

Lubentiarum, Amorum amoena factio

Faventiaeque et elegantiae typus

Ductore te. Quin eloquar quid sentiam?

Me iudice uno et eruditis omnibus

55

Mala fatente idem vel invidentia

Fers omne punctum laudis et palmam meres.

Sic tute Philosophantium longe gregem

Post terga linquis, Bos quibus linguam obsidet

Quos scripturire scabra detinet sitis.

60

O macte tantis, macte o ingens bonis!

Et dum licet prodesse, perge sedulo,

Faciles ad arcem propera Sophiae vias.

Satura iuventae vota quo maturitas

Sequatur uber mox adulto corpore.

65

Sic sic perennem promerebis gratiam,

Sic te sequetur gloria et nomen tenax.

 

Venceslaus Clemens a Libeo Monte S.