carmina libraria Manettus Iannotius, de dignitate et excellentia hominis libri IV

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|iann|001


hendecasyllabi, liber de se

 

Parvus sum liber et satis tenellus

Sed cunctis numeris pereruditus.

Ergo praesidio viri elegantis

Certe et praesidio viri potentis

5

In lucem est opus exeam, secundo

Phoebi nomine dexterisque Musis.

At me Nicoleos meus patronus,

Immo Nicoleos pater benignus

Defendet, leget omnibus peritis

10

Scriptorem semel adprobabit illum.

Quod si livor edax simulque Momus

Nigro forte sale velit nocere,

Ille est Nicoleos vocatus ille

Fatali arbitrio puto et salute

15

Qui vulgus facile invidentiorum

Possit fundere et omnibus malignos

Castris exuere: brevi paratur

Si causa valeas bonus triumphus.

Ergo fronte abeo semel serena

20

Parvus sim licet, at pereruditus.