carmina libraria Hugo Cardinalis, repertorium postillarum veteris seu novi Testamenti

Reference basis text: Basileae, Amerbach, 1504


Conradi Leontorii carmen

 

Daedaleos quicumque cupis nunc visere flexus

      Et remeare pios protinus ad superos;

Hunc lege Hugonem: nihil hoc nunc opere toto

      Quod labirynthaeas explicat insidias.

5

Submovet errores varios. Quid littera sacra

      Contineat miro monstrat et ingenio.

Hic sunt innumerae ambages; sed cardine laxo

      Ad celeres gressus ianua tota patet.

At si per varios flexus caecasque cavernas

10

      Evadere atque opus hoc perdidicisse velis.

Sive per abstrusas tenebras ad lumina Phoebi

      Surgere tum legis prendere sensa sacrae.

Ecce Ariadneis tabula haec pulcherrima filis

      Sic totum Hugonis per labyrinthon eas.