carmina libraria Horatius, poemata omnia

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|hor3|001


Quinti Horatii Flacci vita per Cantalicium carmine heroico

 

Si quis erit Quinti vitam cognoscere Flacci

      Qui velit, haec infra carmina pauca legat;

Edidit hunc autem claris octava Decembris

      Torquati et Cottae fascibus alma dies.

5

Sed fuit ex humili natus praecone parente

      Qui libertinae condicionis erat.

Attamen erexit Fortuna urgente disertum

      Virtutis vera nobilitate caput.

An fuerit Lucanus, an Appulus ipse recensens

10

      Ambigit, haud dubie sed Venosinus erat.

Est ubi patre pio teneris nutritus in armis

      Ingenii magno praeditus igne puer.

Mox etiam ductus cura genitoris ad urbem

      Vasit in egregium docta per ora virum.

15

Inde bonus causa sophiae migravit Athenas,

      Ne quod inexpertum linqueret artis opus.

Iuvit ubi in primis Epicuri incumbere factae

      Dum furor atque animus dum iuvenilis erat.

Post, gravior, sapiens Academi ad dogma redivit

20

      Ut rectum studii prosequeretur iter.

Concusso sed enim bellis civilibus orbe

      Ipse quoque instituit martia castra sequi.

Sed pius et placidae quia libertatis amicus

      Sub Bruto contra Caesaris arma fuit.

25

A quo pro meritis decoratus in ordine gessit

      Clara potestatis dona tribunitiae.

Ad paupertatem Bruto pereunte redactus

      Ocia Pieriis reddidit inde choris.

Factus et hinc Varo socius magnoque Maroni

30

      In Maecenatis floruit ille sinu.

Quo duce amicitiam veniamque a Caesare culpae

      Promeruit reliquos et sine lite dies.

Sed quum iam vitae bis septem tempora lustris

      Tangeret inviso reddidit ora solo.

35

Et Maecenatis prope molliter ossa sepultus

      Occubat urbanis Flaccus in Exquiliis.

Parvus erat, lippus pleno, sed corpore obesus

      Et frugi et parcus, ambitione carens.

Integer et facilisprudens, furibundus, amicus

40

      Corda tamen gessit prona libidinibus.

Tradidit e medio Graecorum fonte receptam

      Pyndaricam latio primus in orbe lyram.

Ad quam bis senos cantavit in ordine libros

      Et cum saeclorum carmine scripsit epos

45

Unius et vatem formavit in arte libelli

      Quo nullum melius vatibus extat opus.

Deque duos etiam mortali dogmate plenos

      Fecit epistoliis de Satyrisque duos.

Quae lege, qui vitam cupis informare per artes

50

      Et veterum sapiens ethica quisquis amas.