carmina libraria Horatius, censura poetica ad Pisones

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|hor2|001


ad lectorem Horatianum

 

Quem fratrem potius Calliope soror

Sumat deliciis quam fleat Orphea.

Qui mulsit tigrides et rabidas feras

Ne maior sit Horatio.

5

Vates Pindaricos Virgilius modos

Quamvis et superet, cesserat huic tamen.

Fratris carminibus aemula ne sua

Starent condiderit Maro.

Flacci discipulus Naso poeticus

10

Sanguis Pompilius Pisooque maximus

Hausere ammoniti dogma salubriter

Docti de calabro viro.

Nec solum patriae profuit aut sibi,

Romanae pariter cede propagini.

15

Verum barbaricis posteritatibus

Stillat mella potica.

Tandem quid deceat quid neque dedecet

Vatem carminibus ac opibus sacris

Conflandis quid alit fert et acutior

20

Munus lector ama. Et vale