carmina libraria Horatius, opera

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|hor1|001


Iacobi Locker, Philomusi Poetae Laureati epigramma

 

Quem iuvat ingenium rebus lustrare beatis

      Et quem Musarum numina nosse iuvat;

Quem iuvat et lyricos arguto pectine cantus,

      Promere veloci plectra movere manu;

5

Perlegat insignes venusini carminis arte

      Perlegat et numeros blandisonosque pedes.

Hic princeps citharae; sublimi vertite coelo

      Pulsat et internos enthea plectra movet.

Gloria Romani generis vatumque perennis

10

      Sydera celsa ferit, dignus adire polum.

Aspice iucundi numerosa volumina libri

      Et varios ictus aspice quaeso lyrae.

Hunc eme qui sophiae reserat penetralia divae,

      Hunc eme qui dignus dulcia plectra ferit.

15

Hic docet ingratam rerum contemnere sortem

      Est quoque turbatis hic medicina viris.

Aegrotum cythara solatur: pellit acerbas

      Et curas animi tristiamque fugat.

O vos lectores tetricis sermonibus aures

20

      Arrigite et doctum vatis adite nemus.

 

 

tetrasticon Philomusi

 

Qui venis Aoniis nemoris spectare sorores

      Illotis manibus laedere sacra cave.

Non haec monstrantur fatuo spectacula vulgo;

      Huc veniant quorum mens benedocta sapit.

 

 

loquitur Calliope Horatium coronans

 

En ego Calliope turbis comitata sororum

      Exorno vatis tempora clara mei.

Dignus ut Aonius in summo vertice lauros

      Efferat et placida munera fronte gerat.

5

Florentes hederas collos superaddite vatis

      Io sociae tantum et celebrate virum.

Hic primus latio parios monstravit iambos

      Intulit et lyricos Pyndaricosque modos.

Carminis effictor cui nominis mascula saphus

10

      Imposuit;gratis non minor ille fuit.

Pindarus haud tanta lyrici dulcedine plectri

      Claruit: haud similis Alceus ipse fuit.

Non alii septem memorat quos sancta vetustas

      Versibus hunc poterunt exuperare virum.

15

Noster erit semper nutritus semine nostro.

      A teneris annis nostra fluenta bibit.

Huic puero tribuit crinitus dulcia Phoebus

      Plectra, dedit cytharam palladiumque decus.

Ingenium dedimus nos et caelestia dona

20

      Et Vati dedimus nomina blanda sacro.

Nunc igitur vates fama dignissimus omni

      Tolle sacras hederas laurigenumque decus.

Tangeque secundo clangentes pectine chordas,

      Tu praestas Latios Argolicosque viros.