carmina libraria Hippocrates, de insania Democriti

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|hipp|001


praesumptae philosophorum ignorantiae

 

Philosophus medicus vates in plebe vocatus

      Accipiat laeto carmina pauca tono.

Aethereis quicumque cupit tranare vehiclis

      Elysium discat fidus amare deum.

5

Imparet ingenio genium vicisse facessat.

      Compos et affectus perdomuisse suos.

Non itidem patrium satagat distendere regnum

      In baratrum metuens ne sibi terra cadat.

Libertas animosa fugit dum vera sophia

10

      Mundanis premunt lemmata stulta sacro.

Non petat Harpias quo Mammon quisque superbit.

      Pollicem spernat pacis amore fruens.

Credulus et simplex sit cum pietate benignus

      Irradiata cherub theophania regat.

15

Militet haud aquilis non naviger antropofagia,

      Belial cautem det Sathanas scopulum.

O stolide curis animae perdiscite laetum,

      Discite longanimis schommata Democriti.

Inde palingenesis modulos ne saeva Megera

20

      Crinibus inflexis perfida fila neat.

Sollicitet mentem custodis sancta voluntas

      Lumine clara beans pectora Trinacrio