carmina libraria Herodotus, historiae

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|hero|001


eiusdem Henrici Stephani de hac editione disticho

 

Herodoti Latium possederat hactenus umbram,

      Nunc Latium corpus possidet Herodoti.

 

 

Henrici Stephani elegeion in eos qui Herodoti historiam fabulositatis accusant

 

Quisquis is est vel quisquis erit quo iudice mendax

      Dicar vel nimium, vel nihil ille sapit.

Nil sapit hoc vulgo qui dicere credulus audet

      Atque levi famae pondus inesse putat.

5

At si quis lectis hoc ausit dicere Musis

      Quum sapit has ultra, plus satis ille sapit.

 

 

eiusdem in Herodoti interpretationem a se recognitam

 

Qui verax propria mendax interprete lingua

      Ante fui verum nunc in utraque loquor.

 

 

in Adr. Turnebi tumulum

 

In manes ingrata tuos haec ora feruntur

      Quod taceant a te, quae didicere loqui.

Sed reus huius agi malo carissime laudes

      Ingenii culpa quam tenuare tuas.

5

Ergo alii laudent: ego tantum epigrammate testor

      Laudibus haud ullum par epigramma tuis.

 

 

in eundem

 

Cur placuit cunctis Turnebus? Cur tot amici

      Illi vix hostes unus et alter erant?

Cur placuit cunctis? Tot linguis lingua diserta

      Totne illi potuit conciliare viros?

5

Cur placuit cuncis? An quod certare videbant

      Iudicii dotes dotibus ingenii?

Cur placuit cunctis? Cunctas placuitne quod artes

      Excoluit Graias, excoluit Latias?

Cur placuit cunctis? An quod totusque lepores

10

      Spiraret totus quod lepidosque sales?

Causae equidem sunt hae, sed haec est maxima causa:

      Hic placuit cunctis quod sibi non placuit.