carmina libraria Guilemus de Gouda, cronica

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|goud|001


Querela de Obitu clarissimi et reverendi viri domini magistri Caspari Rodolphi dialectices professoris in celeberrima academia marpugensi qui obiit 23 die Augusti Anno Christi 1561 scripta ad doctissimum virum M. Theophilum Lonicerum Physiscum et praecetore suum candidissimum

 

A Iacobolo Alutario

Iuniore Herbornensi

 

Musae Leucorides suum Philippum

Lugent; Marchiacae suum Sabinum,

Heydelbergiacae Petrum Secundum

Vates Teutonicos honore dignos.

5

At nunc vos etiam decent camoenae

Luctus Hassiacae gravesque planctus.

Casparus siquiem modo Rodolphi

Vi mortis valida iacet peremtus

Vestri Gymnasii corona fulgens.

10

Vir praestans pietate litterisque,

Magna fsedulitate qui iuventam

Informavit in arte differendi

Et custos fuit ipse disciplinae.

Nam mores iuvenum regebat omnes.

15

Ah, hic quoties videns cohortem

Doctam commaculare moribus se

Spurcis, ingenuit ferens moleste.

Certe verus erat pater cohortis.

Ergo conveniens tibi iuventus

20

Amisso patre tempus est dolendi.

Nunc praecordia tunde prae dolore

Palmis et graviter pium Magistrum

Deplorato tuum senem verendum

Cuius fama manebit, ac honores,

25

Arx dum Martis erit ferocis alta.

Sed tu Gnate Dei futura damna

Precor discutias tuum paterna,

Coetum protege pro benignitate,

Turcae ne cadat in manus minacis

30

Tolluntur quoniam boni malum ne

Venturum videant diesque tristes.