carmina libraria Gabriel Gerberus, expeditio illustrissimorum Germaniae Principum

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|gerb|001


Illustrissimo Principi ac Domino, Domino Christiano Duci Anhaltino Gabriel Gerberus sal.

 

Cui Bellona meam viris equisque

Armisque horrisonam expeditionem

Donabis? Tibi Christiane Princeps

Anhaltine, decusque amorque Christi

5

Cui Rex credidit expeditionis

Summam, quem merito solet iuventae

Flos et maxima spes mei Turegi

Missis Grebelius vocare ad astra

Litteris ut in omnium ore vivas

10

Tellus quos Tigurina liberali

Doctrina excolit elegantiisque

Et quos Curia patriae Parentes

Excipit sapientia magistros.

Quare habe tibi Christiane Princeps

15

Germanam Procerum expeditionem

Qualemcumque. Sed o potens duelli

Virago simul expeditionis

Scriptorem insinuare ne recuses

Tanti Principis in gregem clientum.