carmina libraria Robertus Gaguinus, ordinis sanctae trinitas

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|gag2|001


eiusdem ad librum suum carmen

 

I, quo quisque tui dilector et aura vocabit.

Gratus eris forte damnabere forte sed omni

Parte nihil resonum cui non obmurmuret aeger

Semper in alterius felici livor honore.

5

Sis licet auritus, audi surdaster inertes

Quos prius haud vincas quam rudere cesset asellus.

Si minus es comptus aut verbi examine comis

Te satis ornabunt Francorum illustria regum

Et gesta et virtus. His iam defensus abito.