carmina libraria Robertus Gaguinus, compendium super Francorum gestis

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|gag1|001


Robertus Gaguinus ad divam virginem

 

Virgo concubitu nullo contacta virili

Quam puro veniens gravidam dedit aethere numen

Prae muliere omni prole et virtute beata

Per gnati mortem vitae regina precamur:

5

Da totiens passis humana pericula tuto

In portu fragilem remis appellere cymbam.

Littore quam primum sistemus mendra fideli

Sacri muneribus solvemus vota canentes.

 

 

Robertus Gaguinus librum suum alloquitur

 

Vade liber verus Francorum stemmatis index,

      Fer longe in populos nomen et acta ducum.

Proderis exemplis et certa indagine rerum,

      Gratior et serie temporis advenies.

5

In te si mordax garribit murmura livor

      Neglige quod futit blattero vaniloquus.

 

 

liber loquitur

 

Ecce recente toga venio liberundique mundus

      Promere quos reges Francia celsa tulit.

Tempora, gesta, locos, fortem, praeludia, famam

      Ex multis lecta codice claudo brevi.

5

Mille tibi annorum reserabo ex ordine soles

      Et supra si te gentis origo iuvat

Quam Priamo peperit factus de Troe Sycamber

      Condidit et francum latius imperium

Ne rugis frontem nec sanna surrige nasum

10

      Sed bonus ac aequus lector amice lege.