carmina libraria Iohannes Fabri de Werdea, tractatus de modo docendi

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|fabr|001


ad lectorem

 

Qui doctrinandi novisse modum cupit, idem

      Tractatum hunc vigili perlegat ingenio.

Experietur ibi qua lege tenebitur uti

      Quisque modis alios quisque docere volens

5

Saepius hunc repetat quoniam repetita placebunt

      Et multum (ut scimus) utilitatis habent.