carmina libraria Desiderius Erasmus, Conradus Lycosthenes, apophtegmata

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|eras|001


Thomas Naogeorgus lectoribus

 

Dicta olim verum mixtim collegit Erasmus

      Unde ingens studiis prodiit utilitas.

Olim ea Conradus nidis communibus apte

      Disposuit curis auxit et illa suis.

5

Unde lucrum maius facies studiosa iuventus

      Quod certo invenies condita quoque loco.

Scilicet ut prodest apte digesta supellex

      Cum citius quicquid flagitat usus adest.

Sic habet in studiis cum facta argutaque dicta

10

      In classes retines quaeque redacta suas.

Ergo Lycosthenei dignas persolvito grates

      Cuius ita assidua rite iuvaris ope.