carmina libraria Ludoicus Enocus Uxeludonensis, partitiones grammaticae

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|enoc|001


Enocus ad adulescentulos Genevienses

 

Grammaticen edit quisque. At cur edimus et nos?

      Ut vos hic ordo cum brevitate iuvet.

Multa sciens prudens praecepta intacta reliqui

      Pondera ne parvis magna ferenda darem.

5

Omnia qui miscet, nil ut nescire putetur,

      Is cui ne noceat sit sibi grammaticus.