carmina libraria Diogenes, epistulae

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|diog|001


epigramma Bartholomaei Coloniensis: pera Diogenica loquitur

 

O Cynice ex gremio tibi holuscula laeta capaci

      Promo; quom Phryxi vellera sole tepent.

Et cum precocibus malis liventia pruna

      Do, quo sol cancrum percoquit igne gravi.

5

Hinc tibi do patulis deceptas vitibus uvas.

      Quom Titan vehitur lancibus in trutinae.

Sed cum pane fabas lentem raptum tibi dono

      Evomuit hybernas cum Capricornus aquas.

Tu vero ingratus, quo non ingratior alter

10

      Cum mala pro meritis reddis acerba meis.

Nam graveolenti anima qua podex spirat et alvus

      Me miseram excrucias nocte diesque simul.

 

 

baculus Diogenicus loquitur

 

Sustinuit quondam me glandifer arbor Olympi

      Sidera quae petiit frondibus imbriferis.

Hunc ego Diogenes quem obscena animalia et atrae

      Obmordent pulices substineo assiduus.

 

 

dolium Diogenicus loquitur

 

Quondam hominum dulces potus nectaeque deorum

      Mellifluum in medio continui gremio.

Hunc Cynicum turpem (quo non est turpior alter

      Sub coelo astrigero) heu mihi contineo

 

 

pallium Diogenicum loquitur

 

Quondam ego (si recte memini) velamina amoena

      Lanigeris gregibus sponte mea tribui.

Hunc ego proh superi scapulas et brachia et artus

      Et clunes cynici contego Diogenis.

 

 

barba diogenica loquitur

 

Mallem ego (sic me dii bene ament) sordentia menta

      Villigeri pecoris deflua contegere.

Squalida Diogenis quam ora exhalantia odores

      Latrinae extremae aut sordiduli scaphii.