carmina libraria Franciscus Diedus, in vitam sancti Rochi

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|died|001


Theoderici Gresenundi Iunioris carmen elegiacum

 

Hunc quicumque legis devota mente libellum

      Tu cole mirandi numina sancta viri.

Fumidus aether alit spiramina pestis iniquae

      Nebula lethiferam dat male fausta luem.

5

En iuvenisque senexque ruit perimente veneno.

      Mergitur en Stygiis non rediturus aquis.

Tempestasque furit maris instar fluctibus acti

      Corripit en multos heus rabiosa viros.

Rochum ergo nunc quisquis ades venerare beatum

10

      Ad Rochumque pias accumulato preces.

Roche pater miserum, spes anchora, perfugiumque,

      Praebe aurem miseris Roche pater miserum.

Munere te digno donavit rector Olympi

      Labificam ut valeas pellere ab orbe luem.

15

Deposcit gentes tua numina fausta miselle

      Morbus hic e nostris finibus exul eat.

Angelica atque hominum manus exaturata ruinis

      Nostrum non pergat dilaniare genus.

At Deus Omnipotens comceptum corde furorem

20

      Evomat in teneros improbulosque viros.

Utque lupis sua non committat ovilia; sed nos

      Functa tegat ab orbificaque lue

Nec te Roche pater lachrimis rogitamus obortis

      Pro nobis dominum posce benignus opem.

25

Hancque potes modo, nunc deditos tutare clientes

      Corpora conservans ingeniumque simul.

Praesertim medicum doctum defende Ioannem

      Hunc, tua laus cuius munere in orbe viget.

Is voluit tua gesta premi reddique libellis.

30

      Is tibi commissus praemia digna ferat.