carmina libraria Iohannes de Milis, repertorium iuris

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|demi|001


Exuperat cunctas haec iuris practica Milis;

      Nec modo materias invenit illa tibi.

Sed Butrii firme et aliorum dicta resolvit.

      Hunc eme qui reliquis doctior esse cupis

5

Si mihi non credis, doctorum consule quemque,

      Consule vel potius quid sapis ipse vides.