carmina libraria Catulli Tibulli Propertii nova editio, Io. Scaliger recensuit

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|ctip|001


in Catullum, Tibullum, Propertium a Io. Scaligero nobili Verona oriundo nuper emendatos, Io. Auratus poeta regius

 

Graecia iactabat sibi tres in amore poetas

      Esse, velut Charitum dona beata trium.

Carmine te vario qui ludis Anacreon et te

      Docte Phileta tuo non sine Callimacho.

5

Roma suos totidem iactet licet ipsa poetas

      Dicta quibus Venus est, carmine dictus Amor.

Te Verona Teon numeris quo provocat et vos

      Roma, quibus Coos, Umbriti Battiadas.

Sed fors quae Grais, eadem ventura Latinis

10

      Ut peritura situ carmina docta forent;

Ni pius a senio popularis scripta Catulli

      Afferat iniecta Scaliger ecce manus.

Afferat ut vos culte Tibulli et blande Properti

      Ut socios labis, sic simul auxilii.

15

Ut tres cum rapidi iunctos tulit impetus amnis

      Unum qui servat, servat et ille duos.

Mantua vae miserae gemuit vicina Cremonae,

      Veronae gaudent proximitate duae.

Ergo docta suo quantum Verona Catullo

20

      Scaligero tantum debet et illa suo.

 

in Catullum Tibullum et Propertium a Io. Scaligero divini ingenii viro castigatos et illustratos

 

Ille sui decus aevi et nobilis umbra Catullus

      Quo Verona bono patria vate tumet,

Benaci quondam Phoebo secessit ad oram,

      Insula qua felix Sirmio paene sita est.

5

Qua loca natura peramoena situque beata

      Carminibus fecit nobiliora suis.

Venturo celebranda atque invidiosa nepoti,

      Tanta huius quondam gloria sedis erat.

Hinc et principibus quos clarat adorea Martis

10

      Scaligeris statio grata domusque fuit,

Ex quo a Scaligero primum Attila pulsus Alaxo

      Veronae et Veneti pestis acerba soli,

Et tota eiectis ditione ferocibus Hunnis

      Scaliger hic meruit Principis esse loco.

15

Nempe Camoenarum fortis sacraria Virtus

      Quaerit et in doctor vult habitare sinu.

Sedibus his multos soboles successit in annos

      Scaligera et vatum femina caeca dedit,

Donec posteritas sua sceptra patrita relinquens

20

      Imperio populi deteriore fugit.

Pars in Aquitana figens regione penates

      Cogitur externos hospes amare focos.

Magnam Athesis laudem Nitiobrix asserit et sub

      Pondere Caesareo magne Garumna gemis.

25

Iulius hic Caesar, Sophiae illibata medulla

      Musarumque licet Martis alumnus amor,

Ipse colens Phoebum amissi solatia regni

      Sed gentis Princeps vere Heliconiadis.

Voce sui potuit Manes arcessere civis

30

      Scilicet ingratae sic meminens patriae.

Reddidit et luci vatem qui rursus, ut olim

      Iuli etiam meruit Caesaris hospitium.

Patris in exemplum it Iosephus Scaliger altis

      Clarus avis, magno clarior ingenio.

35

Cui chorus assurgit Phoebi, cui doctior orbis

      Submissis defert fascibus imperium.

Ille habitat docti pectus pro sede Catulli

      Ut cui nota sua est lingua domusque sua.

Quis posset linguam melius callere Catulli

40

      Quam quibus una fuit patria et una domus?

Sic haec Scaligero linguae est vernacula, quae non

      Intellecta aliis aut peregrina fuit.

Credibile est tanto gaudere interprete vatem

      Cive suo, aut potius Principe iure suo.

45

Tuque soci o iuvenis semper lucentis amator,

      Corvini ille cliens assiduusque comes.

Qui sine Iosepho poteras obscurus haberi

      Acceptam huic lucem gratus opemque refer.

Et gaude quod Corvini de gente propages

50

      Temporis et belli vulnera magna secat.

Hoc quoque Callimachus debere fatebitur Umber

      Iamque suum tali vindice Carmen amat.

Cui tanti vates debent sua lumina, quae nos

      Digna reponemus praemia Scaligero?

55

Tres igitur gaudete Catulle, Tibulle, Properti,

      Omnes laudabit gaudia vestra liber.

Q. Sept. Florens Christianus