carmina libraria Constitutiones synodales ecclesiae Constantiniensis

Ad reverendissimum Dominum Hugonem de Landenberg ecclesiae Constantiniensis episcopumelogium Sebastiani Brandt

 

Numine divino praesul celeberrime, sacrae

      Praefectus sedi. Stas populum ante tuum.

Praesul et antistes , speculator, episcopus, unde

      Diceris ut pastor sis populi atque pater.

5

Ad quod in officii monstras Hugo inclyte praesul

      Principio vigili cuncta labore parans.

Nam synodum celebras vitia atque errata reformas:

      Virtutumque iubes semitam adire tuos.

Haec nova et in primis scrutari rite statuta

10

      Praecipis, ad more condita proficuos.

Det tibi cunctipotens vitae mitissime praesul

      Tempora: tam sanctis consona principiis.