carmina libraria Claudianus, opera

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|cla5|001


Petrus Burmannus, dedicatio Claudiani

 

Reliquias Latiae monumentaque sera Camoenae

      Vatis ad Ausonium grande sonantis epos,

Accipe sepositis, quas poscunt publica, curis

      Commoda, DEDELIAE splendida fama domus.

5

Hagani communis amor Populique Patrumque

      Et carum Phoebo Pierisinque caput.

Nec dubita egregios inter sociare poetas

      Divite quos condit Bibliotheca sinu.

Hoc Duce Castalios non aversare recessus

10

      Per toties tritas laetus adire vias;

Et lustrare sacro vestitos gramine campos

      Laurus ubi ambrosio complet odore nemus;

Pieridumque choris numeros praeeunte modosque

      Mecum coniunctas implicuisse manus.

15

Si mihi spectato fiducia nisa favore

      Surgit, ab adplausu facta animosa tuo;

Utque soles nostrae non despicis otia curae

      Musa nec oppositas est habitura fores.

Sic Pelusiaco reserataque limina vati

20

      Meque aditus faciles conciliante dabis:

Obsequi ingenuum neque dedignatus honorem

      Nomina non renues hac tua parte legi.

Munere et admisso, digna te fronte probabis

      Pignora amicitiae quantulacumque meae.

25

Non tibi degenerem vili de plebe poetam

      Ducit ad illustres dextera nostra lares.

Sed cui Caesareas adrexit Honorius aures

      Quo Stilichon voluit plectra movente cani.

Cuius Apollinea velavit fronde secures

30

      Mallius et sacrum scandit honorus ebur.

Aurea quam fato si dexteriore tulissent

      Secla Maronea nobilitata tuba.

Barbara si patriae non incunabula Memphis

      Prima Paraetonius nec tribuisset ager;

35

Nec si vidisset septemflua cornua Nili

      Accola mox ripae Thybri diserte tuae.

Hic ubi Romanos pro Graia Aganippide fontes

      Imbibit auspiciis, magne Probine, tuis;

Principibus veteris componere vatibus aevi

40

      Ausa, vel Augusto iudice Roma foret.

Materiae respondet opus neque dignior ulla

      Quae magis herois convenit apta modis.

Seu Stygii raptoris equos Regisque iugales

      Tartarei cantat Persephonaeque faces.

45

Seu Geticas ducit per regna Oenotria turmas

      Maurave Gildonis devovet arma feri.

Intonat Augustas seu festum hymenaeon ad aras

      Musa cothurnatos exserit alta pedes,

Nec Clario minus acta calent praecordia Phoebo

50

      Fertur et adfltatu nobiliore Dei;

Nomina quum Latios canit incestantia fastos

      Romaque ut illustres degenerarit avos.

Terrarum Dea Roma, caput populisque tremenda

      Qua Sol Oceano surgit et ora tegit.

55

Moribus antiquis rebusque vigentibus olim

      Subiecit pedibus regia sceptra suis.

Quum modico felix, tenuis laris incola magnus

      Contentus victu simplice Fabricius,

Pyrri aequaret opes, animo quas spernere norat

60

      Clauderet et Curios parva sine arte casa.

Quum trabeam lictor Serrano offerret aranti

      Quinctius et rastris sollicitaret humum.

Quae Bruti virtute, iugum pertaesa tyranni

      Tarquinios muris eicere arma suis

65

Quaeque catenatum, Mario ducente, Iugurtham

      Hannibalem Fabii triverat ante mora.

Quae per Scipiadas bellatoresque Metellos

      Imperium in gentes protulit usque novas

Consiliis postquam Patrum malesana relictis

70

      Caesareos nutus et rata iussa subit.

Libera servitio submisit colla pudendo

      Vinclaque sustinuit, qua tulit arma,manu.

Credita Seianis respublica, credita monstris

      Ausoniae Harpyis dum lacerantur opes;

75

Urbs Domina abiectis spolium mox facta Cleandris

      Regnaque Macrones lenta tenere videt.

Maioremque latro praedam quo nequior ambit

      Exuvias Romae par sibi quisque rapit.

Principis induiturpersonam auriga nefandus

80

      Caesaris et partes histrio turpis agit.

Turbaque semivirumLatiam subrepsit in aulam

      Et populis famuli iura dedere greges.

Naturae terraeque pudor trabeata curules

      Eutropius sellas dedecoravit anus.

85

Eunuchum ad summos vexere ergastula fasces

      Curia decrepito foeda spadone fuit.

Turpe licet Medis quondam levibusque Sabaeis

      Regia femineae sceptra subire manus.

Polluit ad fastos castrato infamia maior

90

      Consule, et annales Martia Roma tuos.

Ut cui venali titulus cervice pependit

      Gypsatosque dedit serva caterva pedes.

Membra Quirinali velans enervia cinctu

      Hesperiam in leges iusserit ire suas.

95

Paenituit Romam, et iusto confuse pudore

      Semiviri insolitum ferre recusat onus;

Et famulo servire negat, Latioque repellit,

      Sub cuius populi tot gemuere iugo.

Ibit in exemplum saeclorum infame Rufinus

100

      Principis opprobrium perniciesque sui;

Impius ut primi celsissima scandat honoris

      Culmina, sed lapsu mox graviore ruat.

Quem stolida ambitio , quem vano turgida fastu

      Pectora et imperii non satianda sitis;

105

Quem predae vesana fames avidaeque rapinae

      Dirus in exitium praecipitavit amor;

Cui Stygiam crebro stipasse cadavere cymbam

      Ludus et innocua tinguere caede manus;

Corde tegens quidquid scelerum celatur Averno

110

      Et furiis sollers suppeditare nefas.

Blanditiis celare animus quas parturit iras

      Doctus et intentas dissimulare minas

Compositoque vafer candorem obtexere vultu

      Versutaque datam fallere fraude fidem.

115

Occultos variare dolos artemque nocendi

      Gnarus in alternas congeminare vices:

Iustitiae fictus rigidique exactor honesti

      Legiferae expertus tela severa Deae.

Qui Curios imitans, sed Bacchanalia passim

120

      Multiplici infamis crimine festa colens

Et licet hesterno venas distentus Iaccho

      Nocturnum halaret foetidus ore merum.

Qui tamen impuras ad sidera tendere palmas

      Falsaque adoratis tura referre focis.

125

Aeternique Iovis supplex procumbere ad aras

      Infandum et templi poste ferire caput,

Et gestu et lacrimis pacem exorare Deorum

      In sacra auderet sede, Rufinus erat.

Sed claros probitate viros dum perdere et aulae

130

      Ingerere obscuri nomina foeda gregis.

Et sibi cum Arcadio vecors, Stilichone remoto

      Iam regale tumens sceptra gerendaparas.

Mox scelerum vindex meritas Rhamnusia poenas

      Exigit, ultoris fida ministra Iovis.

135

Armati petitur mucronibus undique vulgi

      Devotum telis obruiturque caput;

Densaque consumunt inviso in corpore pila

      Sanguineaque cadit turpe cadaver humo.

Pars in frusta secant, regnoque inhiantia vellunt

140

      Lumina et hic humeros amputat, ille pedes.

Hic iecur ense ferit, hic viscera sedibus imis

      Tracta cruentata dilaniantve manu.

Non aliter quam cumThebanum Pentheadirae

      Menades Aoniisdiripuere iugis.

145

Numina sic tetros plectunt violata Rufinos

      Talis in Eutropios saeviit ira truces.

Exitus hic secli maneat portenta recentis

      Dedecora et terrae Virgo Batava tuae.

Qui patriae infamant Patres par nobile fratrum

150

      Commeritos simili sic periisse nece.

Quo ferimur? Iustis probra haec iterare querelis

      Vulneraque admonitu non refricare lubet.

Tristia nec rabidae spectacula pandere scaenae

      Huddene aut Hagae facta pudenda tuae.

155

Quin tenebris propriae condamus crimina gentis

      Deneget hic fastis Posteritasque fidem.

Quisquis at haec aevi lustret monumenta vetusti

      Temporis et prisci comparet acta novis;

Flagitia Arcadiae vel turpiaperlegat aulae

160

      Subducet famulo seque suosque iugo.

Nescia servitii cui mens, cui vena Batavo

      Sanguine sed saecli libera tabe calet.

Qui nec inaccessos animo venatus honores

      Indomita praeceps ambitione ruit.

165

Qui neque inescatus fulgoribus ilicis hami

      Immmoto oblatas lumine spectat opes.

Publica sed privis praeponens commoda solam

      Qui patriae curam deficientis agit.

Nec populi dubiagaudet mutabilis aura

170

      Flectitur aut nutu summa potentis heri.

Sed proavum leges et iura tuetur avita

      Impavida et dominas excipit aure minas.

Nec metuit fragilem Sortis revolubilis axem;

      Fortuna incedit celsior ipse sua.

175

Et Regum fastus Reginarumque superbos

      Despicit et rigidi iussa supercilii.

Nec vulgi hunc rabies, nec seditiosa movebunt

      Agmina de recto vertere calle pedem.

Mancipia aularum, quamvis praelustria, ridet

180

      Colla nec aurata compede vincta gerit.

Devovet Eutropios detestaturque Rufinos

      Horret et augustae monstra nefanda domus.

Sorte sua felix non ambitiosa potentum

      Limina, non altas obsidet ille fores

185

Nec titulos captat mendico carmine vanos

      Principibus famulam prostituitve lyram.

Munera delati virtutibus ornat honoris

      Reddit et a meritis splendidiora suis.

Et licet aut sumat trabeas vel sceptra reponat

190

      Dedecori Aonidum non sibi sacra putat.

Otia fecundis Heliconia quaerit in umbris

      Optima ne vitae pars sibi lenta fluat.

Talis erat patrio nomen venerabile Phoebo

      Mallius Ausoniae famaque dosque togae.

195

Tali Romuleas decorantem laude secures

      Exhibuit Latiis Claudia Musa choris.

Egregio cuius cantatos carmine fasces

      Quisquis Apollinea cultus ab arte leget.

Consulis ambivit quae docti laurea crines

200

      Dedeliae dicet convenit ista comae