carmina libraria Claudianus, opera, ed. Thaddaeus Ugoletus

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|cla4|001


Thadaeo Ugoleto Parmensi oratori celeberrimo Bernardinus Saxoguidanus Mutinensis salutem

 

Quem modo paene situs cariosaque adaederat aetas;

      Barbaricaque miser compede vinctus erat,

Iam curata nitens attollit Claudius ora

      Et solito candens plectra tenore movet.

5

Cuius ut extersae labes sileantur et acri

      Censura ad seriem quaeque redacta suam.

Nilus, Hymen Phoenix, epigrammata balnea magnes;

      Et fratrum summo bella parata Iovi.

Et missa Hadriano vel epistola missa Sereno;

10

      Pluraque quae multos delituere dies.

Per te romulidis est nostrae reddita luci

      Ugolete queunt quolibet ore legi.

Et veluti quondam lacerati corpus alumni

      Dictynnam vitae restituisse ferunt,

15

Sic tu membra boni passim discerpta poetae

      Cogis: in effigiem restituisque novam.