carmina libraria Claudianus, de raptu Proserpinae

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|cla1|001


Claudiani Siculi viri imprimis doctissimi de raptu Proserpinae tragedia prima heroica incipit feliciter argumentum

 

Dii quibus innumerum tetri famulantur Averni

Vulgus iners opibus quorum donatur avaris

Quicquid in orbe perit, quos stix liventibus ambit

Interfusa vadis, et quos fumantia torquens

5

Aequora gurgitibus Phlegeton perlustrat anhelis;

Vos michi sacrarum penetralia pandite rerum

Et vestri secreta poli, qua lampade ditem

Flexit amor, quo ducta fero Proserpina raptu

Possedit dotale chaos, quantasque per oras

10

Sollicito genitrix erraverit anxia cursu

Unde datae fruges populis, et glande relicta

Cesserit innumeris dodonea quercus aristis.

 

poeta Lathesis Pluto