carmina libraria Marcus Tullius Cicero, de amicitia

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|cice|001


Hilarii Bertulphi Bedii carmen de amicitia ad Eberardum ad Rumlango

 

Ecquis tanta cui est iuvenilis gratia formae

      Qui mirae insolitae pingeris arte manus?

Men rogitas? Quod me satis haud temere exprimit ullus

      Mi viret usque recens nomen amicitiae.

5

Cur caput est nudum? Cunctis quod amicus amicum

      Gaudet honorifice nominitare suum.

Vile est palliolum? Quod molli rarus in auro

      Proque suo fieri non negat alter inops.

Indice cur monstras? Nil caelo, sed nec aperto

10

      Pugnat opus cordi nec mea lingua meo.

Cur scriptum in limbo tibi mors et vita supremo?

      Nempe quod in mortem verus amicus adest.

Aestatemque refers cur fronte Hyememque serena?

      Nulla adversa mihi, nulla secunda nocent.

15

Cur prope, cur longe? Tempestatumque locorumque

      Haud interstitio flaccit amicitia.

O me felicem nullo non tempore si sic

      Nexum animo ipse unum atque unicum amicum habeam.