carmina libraria Conradus Celtes, ludus Dianae in modum comoediae coram Maximiliano Rhomanorum rege

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|cel2|001


Mercurius Praeludio missus a Diana ad spectatores loquitur

 

Pennata gesto calcibus vestigia

Tectus galero et hac in aula prodeo

Atlantide olim quem creatum praedicant

Hominum sagax et foederum caducifer

5

Fidus deorum et qui dearum nuntius

Mandata vobis iam fero triviae deae

Nemorum latebris et feris quae praesidet

Venationis et magistra regia

Faunis Satyris Nymphis comitata agrestibus

10

Silvano Iacho et putido Syllenio.

Haec maximo regi est natura Aemilio

Arcum pharetram cuspidas rete et canes

Sibi offerens venationum insigna

Victamque se dicem per egregium virum

15

Venationis omnis expertissimum.

Vos auribus sed cuncta nunc prehendite;

Alis levatus ipse ad astra hinc evolo.