carmina libraria Marcus Porcius Cato, disticha

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|cato|001


ad Cathonis lectorem. Sebastianus Brandt

 

Aspice divinum praeclari dogma Cathonis

      Quo pueros mores cum gravitate docet.

Instruit infantes materno in lacte decorem

      Haurire et mores indolem et inde bonam.

5

Hunc lege non propter vim carminis amplaque verba,

      Sed decus unde tibi prodeat atque salus.

Ut postquam instructus sis moribus, inde poetas

      Virgilium atque alios historicosque leges.

Eccce Cathonis vernarum carmina lingua

10

      Vertimus; hos rythmos edidimusque novos.

Ac verbum verbo curavi reddere quantum

      Id rythmus tulit et praecipitantis opus.

Nam bene dum pueris statui facere atque iuventae

      Apposui levibus versibus eccce manum.

15

Atque aliquem in tenui contrivi messe laborem

      Qui tibi si placeat dic mihi Teda. Vale.