carmina libraria Melchior Canus, opera

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|canu|001


Ioannis Petri Toletani in Melchiorem Canum episcopum Canatiensem ode

 

Si digna tentet Melpomene tuis

Pensare vates carmina laudibus

Quae sacra dilectum Minerva

Ipsa sinu fovet alma castro;

5

Dircaea poscat plectra, sibi Lyram

Aut si quid insit grandius insonat

Qualis comanti quae pependit

Ex humero religata Phoebi.

Ille et beatas eloquii canet

10

Caelestis unda, non tibi rivulo

Sed fronte largo perfluentes

Fundis ubi placido ore nectar.

Illa et sacrorum oracula fontium

Vulgatae turbis de perennibus

15

Haustum scatebris, quo rigantur

Ora virum sitibunda flumen;

Quippe ut vetustas accumulatius

Proferre largas divitias manu

Consuevit et fulvi metalli

20

Dives opum genus omne promit.

Sic tu vetusto de sapientiae

Penu benigne deque recentibus

Deprompta Thesauris talenta

Dividis uberiore fetu.

25

Euge o fidelis prome et sterilium

Custos bonorum, qui tibi creditum

Non abdidisti parcus aurum

Foenore sed gemino reponis.

Intrabis ergo quo Dominus iubet

30

Dignos ministros in requiem ingredi

Quo nullus intrat sordidatus

Sed trabea redimitus alba.

Illic nitebis caelicolum greges

Inter loratus, clara micantibus

35

Ut stella flammis. Quippe doctus

Talis honos manet inter omnes.

Illic videbis purpurea stola

Cinctum Magistrum pocula nectaris

Lectae ministrantem coronae

40

Perpetuis recreare mensis.

Intaminati tu quoque corporis

Artus levatos flamine concines

Ieiuniorum post labores

Et domitus repetetur hostis.

45

Hinc iuxta vinum lympha rubescere et

Bis sex virorum concio principum

Dicetur et cymba ad cacumen

Et solium revocata regni.

Quod cum stupendis prodigiis canes

50

Pulsosque morbos et furialibus

Diris levator et Sepulchris

Et latebris rediviva membra.

Infida post haec oscula et impiam

Dices Phalangem et sacrilegum nefas

55

Raptumque vinclis tribunal

Per scelerum omne genus regem.

Infame lignum, sed Domini in nece

Mox consecratum quod diademate

Regum nitescat, quod nefandae

60

Supplicium fuit ante turbae.

At cum reduces Tartareo specu

Clarum trophaeis et spoliis ducem

Quem perstrepenti concinebam

Ipse lyra et rudiore plectro.

65

Omnes iubebo degeneres procul

Hinc ire curas deque catenulis

Suspensus auratis beatam

Aure bibam sitienti venam.