Carmen
Nubila pellit
Grandine foeta
Aere sonoro
Turribus altis
5
Edita tandem
Machina tanto
Fulsa decore
Gloria numquam
Desinet axis
10
Dum vehet orbem
Libera tristi
Facta timore
Saecula vivens
Cuncta loquetur.
15
Pulsabat solida et toti notissima mundi
Per coelum et terras fama vagata mea est.
Turbida tempestas rupit me sola Tyferni
Nubila dum sonitu rumpere posse puto.
Me miserum fulvi rapiebant frustra metalli
20
Et qui curaret reddere nemo fuit.
Sed me iterum Fernus vigili sudore Michael
Iam tandem fudit prae pietate meus.
Sint gratiae Domino
Petri Sabini in nova Campani editionem decastichon
Perlege Campani numerosa volumina lector
Non otiosas paginas;
Nam proprii et pressi cultor sermonis ubique est
Priscis cedere nescius.
5
Gratia magna tibi referenda est FERNE MICHAEL
Quod ductu tuo prodeunt.
Sicut Maeonios versus Pisistratus olim
Haec undecumque colligis.
Ergo ut durat adhuc tanti pia fama Tyranni
10
Sic te posteritas colet.
Ad Sabinum
Hei mihi quam vana est spes haec et gloria famae
Pro fama morimur docte Sabine fame.
Stet sua per totum virtutis gloria mundum
Recte vive deo cetera fumus erunt.
Michael
Rumpite si libeat iam nunc mea stamina parcae,
Imperium vitae non habet ulla meae.
Vivere quod posthac properantia fata negarint
Id mihi Campani iam monimenta dabunt.