carmina libraria Joachim Camerarius, astrologica

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|came|001


Heobanus Hessus

 

Si memoratur Atlas caelum sudasse ferendo,

      Si tulit Herculeus sidera fessa labor;

Si flammas rapuit Iovis alta ex arce Prometheus,

      Si Lunam superis abstulit Endymion;

5

Te quoque posteritas credit, Ioachime, fuisse

      Caelestes solitum scandere saepe domos.

Qui tamquam astriferos sis nuper ab aethere lapsus

      Astra, gradus, orbes, lumina, signa doces,

Cum tam pulchra novae potuisti tradere luci

10

      Scripta palam nullo tempore visa prius.