carmina libraria Guglielmus Camdeno, Britannia

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|camd|001


Si iactare licet magnorum munera divum

Sibique veris fas placere dotibus

Cur mihi non videar fortunatissima tellus?

Digna est malis, bona quae parum novit sua.

5

Ultima lanigeris animosa est India lucis,

Suis superbus est arabs odoribus.

Thuriferis gaudet Panchaia dives arenis

Ibera flumen terra iactat aureum.

Aegypto faciunt animos septem ostia Nili,

10

Laudata Rheni vina tollunt accolas.

Laeta nec uberibus sibi displicet Africa glebis,

Haec portobus superbit, illa mercibus.

At mihi nec fontes, nec ditia flumina desunt,

Sulcive pingues prata nec ridentia.

15

Fata viris fecunda feris, fecunda metallis

Ne glorier, quod ambiens largas opes

Porrigit Oceanus, neu quod nec amicius ulla

Caelum, nec aura dulcius spirat plaga.

Senis in occiduas mihi Phoebus conditur unda

20

Sororque noctes blanda ducit lucidas.

Possem ego laudati contemnere vellera Baeti.

Ubi villus albis mollior bidentibus.

Et tua non nequeam miracula temnere Memphi

Verum illa maior, iustiorque gloria

25

Quod Latiis quod sum celebrata Britannia graiis

Orbem vetustas quod vocarit alterum.