carmina libraria Prosperus Calanius, paraphrasis in librum Galeni de inaequali intemperie

Ioannes Baptista Gyraldus, medicus Ferrariensis ad libellum Prosperi Calanis

 

Rectam Asclepiadum viam secute

Quam cous senior prius polivit,

Et mox excoluit magis Galenus;

I felix liber, I virum per ora

5

Doctorum intrepidus, nihil pavesce,

Nil tantis ducibus tibi timendum.

Ipso nomine vel beatus ibis.