carmina libraria Sebastianus Brant, stultifera navis Narragoniae profectionis

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|bran|001


Narragonia Latine facta a Iacobo Locher philomuso Suevo e iusdem epigramma ad lectorem

 

Carmina sint quamvis triviali sculpta moneta,

      Plaude tamen teneris Lector amice modis.

Cultius eloquium nobis superesse putabis,

      Sic canimus tragico scripta canora pede.

5

Sponte quidem tenui fatuos deprompsimus orsu,

      Stultivagisque viris transtra locata patent.

Navibus ergo vagis, ventosque, aurasque faventes,

      Et salubres portus, et loca tuta precor.

Cogantur fatui tumido subsidere ponto

10

      Ne modo: da tutam Iuppiter alme viam.

Si foret inter nos aetas Saturnia pacis

      Sancta fides, vitae conspicuumque decus:

Non iam tot fatuos puppis cumulasset inertes,

      Aequora qui sulcant, velaque picta trahunt.