carmina libraria Anselmus Boetius de Boodt, gemmarum et lapidum historia

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|bood|001


in historiam gemmarum et lapidum Anselmi Boetii..editam nova cura Adriani Toll, medicinae doctoris

 

Erecte Tolli, cuius indoles gestit

Debere saeclo et otio fatiscentes

Incusat horas semifeminatorum,

Per eruditas ambulare doctorum

5

Sueta curas, extricare perplexa

Purgare verum sordibus vetustatis

Γαληνικωτερωτάτων decus grande

Recentiorum lima tersa scriptorum.

Ut nunc Eoos Indicosque splendores

10

Inter refulges, et tuos Smaragdorum

Radiis honores Sardioque diffundis

Ditemque Hydaspen gemmeumque derives

In nostra Gangen regna. Non tibi sputa

Et inquinata fercla ventris affecti

15

Molesta sunt nunc, pituita vel putris

Aut ore manans turpe fetido tabum

Aut prave olentis vultus ater urinae.

Quin transmarinis elegantiis totus

Nites decore et fulgetris lapillorum

20

Gemmisque luces undique et coruscantem

Beryllon ardes succinumque lychnique

Onychesque nigras ipse quas iacit flammas

Pyropus in te torquet et virescentes

Notas Iaspis laetior tibi pandit.

25

Carbunculusque et pulcher ora Sapphirus

Non usitatis ignibus magis flagrant.

Pretiosa scribis, ut Cylindrus, ut Baccae

Undis latenter obstrepant Erythraeis

Adamasque duras nil moretur incudes;

30

Quam multiformis lividas averruncet

Pestes Achates, languidamque Torcois

Venerem lacessat; vulsaque e mari magno

Coralla largas fluminum vias sistant;

Et tu feracis munus inclytum Cypri

35

Caerulea Cyanos, seu Pharum magis laudas

Scythicasque rupes Caucasisque praerupta

Per te fugari disce torva nocturni

Portenta Morphei et incubum gravem lectis.

Cum ventr matris abditum latet pondus

40

Pullus medetur et sonorus Aetites.

Aquasque Magnes allicit putrescentes

Electra mentem , margarita languentes

Vires redonat; quique friget insomni

Hyacinthus aegro somnolentiam suadet.

45

Quis splendor artis, quam superba maiestas

Medici theatri est, Aesculapidum Patres

Queis apparatus Caelites parant tantos,

Famulantur astra, format unda quod sanet.

Aer medellam sufficit, vomunt fontes,

50

Montes ministrant queis salubre quoducumque est.

Arbusta stillant, saxa robur indulgent;

Gemmas, lapillos, ferra, vitra, tot petras

Hic Porphyriten, hic dat Alabastriten,

Ilic Pyriten, hic bitumen et gypsum

55

Aurum, cerussam , nitra sulphur argentum

Opesque cunctas Mater alma largitur.

Centum iuvatur, laeditur modis centum

Humana Vita. Totus orbis obiectat

Et damna et usus, commodusque viventi

60

Incommodusque est. Causa mortis atque idem

Salutis autor, quails hasta Pelidae.

Ante ora morbi fomes et comes iuxta

Medicina praesto est. Quicquid obvium tangis

Sanum flagellat, allevat laborantem.

65

Corpus vacillat saepius remorbescens

Cadaverosis debitum sepulcretis,

Rursum resurgit et valemus athletae,

Vicesque servant Sanitasque Morbusque

Et nunc amica, nunc iniqua Natura.

70

Quae cuncta dum nos impiger doces Tolli

Aeternitatis praemio supervive.

Quod si nepotes nomen oscitabundi

Tum silenti nubibus tenebrabunt,

Lapides loquentur, et Boetii famam

75

Tuasque laudes gemmulae recognoscent.

Caspar Barlaeus