carmina libraria Bernardus Claravallensis, sermones de tempore et de sanctis

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|bern|001


I nunc, i tandem totum Bernarde per orbem

      Protinus exilians ne tua fama cadat

Divinasque tuis sermonibus exprime leges:

      Crimina fac homines deseruisse velint.

5

Vade, precor, cunctis Bernarde legare suavis,

      Flecte ad virtutes pectora dura pias.

Tu quemcunque iuvat sanctos cognoscere patres

      Bernardum relegas inclyta scripta colens.

Frigida iamdudum fervescet amore voluntas,

10

      Et mens doctrinae dulcia mella feret.