carmina libraria Philippus Beroaldus, annotationes centum

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|ber1|001


Habes adolescens ornatissime has tamquam primicias frugum mearum. Deinceps maturiores fructus accipies. Vale et nostrum hunc libellum boni consule et hoc hendecasyllabon si non sordescit edisce.

 

Uldrici nitidos lares adite

Centenae simul annotationes

Atque a limine protinus salutem

Centenam date regulo rosensi

5

Quo nil candidius dedere terrae

Arctoae populis diu latinis,

Qui comis facilis libens benignus

Vos vultu excipiet sereniore,

Vos larga premet osculatione,

10

Vos et perleget et manu tenebit.

Illi nomine moc meo agminatim

Hec mandata referte diligenter.

O gentis decus inclytum rosensis

O rara probitate nominande

15

Auceps Phasiacas dabit volucres,

Ventator capreas lepusculosque

Piscator maris amniunque praedam.

Merces institor hortulanus erbas.

Sic mittet sua quisque sic Philippus

20

Noster conditor et parens patrono

Nos donat tibi. Tu novas clientes

Sub patrocinio tuo tuere.

Uni nos tibi mittimur dicamur,

Uni scribimur, omnibus legemur.

25

Uldrici nitidos lares adite

Centenae simul annotationes.