carmina libraria Alexander Benedictus, de observatione in pestilentia

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|bene|001


Quinti Haemyliani Cimcriaci Poetae Hendecasyllabicon in V LI. Alexandri Paeantii Ad Lectorem

 

Qui non volt stygiis sata sub umbris

Saeva pestilitate disperire,

Nec ferrugineam videre puppim

Nec vitae pretium seni trientem

5

Olli porrigere ore subtrementi;

Sed vivo esse potens sui vigore

Et servare animam diu valentem,

Haec hortor legat aure non supina

Quae paentius exaravit Artis

10

Ille assertor appolinatis ille

Ingens castalidum decus sororum