carmina libraria Vincentius Belovacensis, opuscola

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|belo|001


Saepius imposita pressis haec crimina vidi:

      Incorrecta cadit littera, charta fluit

Si illum contigeris forsan vir docte libellum,

      Innocuum a menda crede mihi invenies.

5

Musarum cantus. Steriles lites fora linque.

      Hic primum studii Castalidumque chorus.

Omnia quae ad nostras constat spectare salutem

      Continet: hic ergo iure colendus erit.

Gratia nomen habent, libro Vincentius auctor

10

      Quattuor et speculis dignus ubique coli.

Virginis hic vita sequitur scra inclyta fama,

      Fama per eximios concelebrata viros.

Tum quoque laus colitur paranymphi Virginis almae

      Curque aquilae nomen fingitur esse sibi.

15

Adde quod assuescat virtutes regius infans

      Praecipue ex nostro codice qui sequitur.

Aureus ipse liber qui tot documenta poesis

      Tradit et ad mores pandit iter faciles.

Inde liber sequitur mentis solatia praebens

20

      Esse aliquid tandem cum pietate mori.

 

Perlege divina vatumque volumina lector

      Et simul hoc nostrum concelebrabis opus.

Ingenium moresque viri pressoris et artem

      Regia commendat urbs Basilea satis.

25

De Amerbach natus nomen sibi sponte Iohannes

      Finem operi imposuit dum pia Virgo parit.