carmina libraria Henricus Bebellus, facetiae

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|bebe|001


liber ad lectorem

 

Pone supercilium lector nasute, dicaces

      Affero ego risus atque sales lepidos;

Curia me spernat, fora me clamosa refutent,

      Solus ego mensis laetitiaeque cano.

5

Atque etiam sapiens nos inter pocula tractet

      Et tetricas curas mitiget ipse iocis.

Nemo etiam carpet tristem qui fronte Catonem

      Noverit in libris composuisse sales.