carmina libraria Bartholomaeus de Chaims, confessionale

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|barc|001


Si quem peniteat scelerum culpamque fateri

      Aures clavigeri praesulis ante velit.

Non indignetur docti praecepta libelli

      Quique salutiferae norma sit ampla viae.

5

Quis credet vetus abscondit sua crimina Chaym

      Culpam percusso fratre negavit Abel.

Ex illo soboles italas Chaima potestas

      Crevit et hos inter Bartholomeus erat.

Mundanas contempsit opes sub paupere dives

10

      Francisco nec avum gaudet habere Chaim.

Quod fratrem dixit pater accidisse negasti,

      Ostendam culpam dissimulare nefas.

Et quocumque modo praestet delicta fateri

      Si modo post ipsum sidera crimen amet.

15

Dixit ut haec sacrum sibi cofecisse volumen

      Pergit non parva scripta legenda mora.

Turba coit plenumque suae sitibunda salutis

      Dignum te repetit Bartholomee librum.

Nec mora Christoferus populum coisse fidelem

20

      Valdafer attenta protinus aure notat

Exsaturemus ais dignandis agmina votis

      Deque Ratispana quin damus artis opem.

Civibus hinc nostris Mediolanoque potenti

      Impressit magnum maximus auctor opus.

Deo gratias