carmina libraria Andreas Barbatia, commentaria

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|bar1|001


Ugeri Pontremulensis ad lectorem

 

Caesareas quisquis leges cognoscere tentat

      Iuraque quae sanxit pontificalis apex,

Hoc legat, hoc relegat studiosa mente volumen:

      Hic quae delectent discere multa potest

5

Plurima quae latuere prius nam sensa videbit:

      Miratus dicet: "quis, rogo, fecit opus?"

Edidit haec toto Barbatia notus in orbe;

      Cetera iam sileo sit monuisse satis.

 

 

Henrici Laiadi lusitani, ad eundem

 

Qui cupit ambages legum atque aenigmata iuris

      Solvere et implicitis obvius ire dolis

Ut fit cuique suum, vitae ut servetur honestas

      Inque virum ne quis saeviat innocuum;

5

Perlegat egregium noctesque diesque volumen:

      Aeacus aut Minos vel Radamanthus erit.

Composuit vigili Barbatia nempe lucerna

      Posteritas cuius nomen ad astra feret.