carmina libraria Augustinus, opuscula

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|aug5|001


Barbara quid prodest vel quid Romana trophaea

      Nosse? Quid aetherias solis adire vias.

Quid leges, quid iura iuvat, quid cuncta tenere

      Si tibi nulla animae cura salutis erit.

5

Nil facit ex istis ad veram crede salutem

      Nec sapiunt animae noxia verba Deo.

Quaere igitur virtutis opus quod ad aethera ducat

      Quod doceat maneant gaudia quanta piis.

Ipse ego sum qui te superas comitabor ad arces.

10

      Me lege qui rerum dirigo qua sit iter.