carmina libraria Augustinus, opuscula

Reference basis text: Argentorati, Martin Flach, 1489


Nos iuvat arguta scrutari indagine verum.

      Illos Dulichio verba lepore tenent.

Ast aliis gratum est varios versare libellos.

      Sunt quoque scripta quibus non nisi sancta placent.

5

Quisquis es ex istis paucis nummis, eme multos.

      Aurelii libros, hancque levato sitim.

Nervosos cernes rationum viribus, atque

      Donatos varios de deitate simul.

Hos menda expertes tulit Argentina primique

10

      Martinus docili fimus ab arte dedit.