carmina libraria Augustinus, opuscula

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|aug3|001


Quid prodest homini coeli lustrasse meatus?

      Arctoine poli sydera nosse iuvat?

Ut Graiis helice Tyrius cynosura petatur

      Dux maris Aegyptus? suda Canopon habet.

5

Dicere vel causas cur tanto rupta fragore

      Incutiant nobis fulmina saepe metum.

Vel motus terrae, ventorum nomina, cur nix

      Mollior hiberno tempore grando cadit,

Durior aestivo. Si animae sperare salutem

10

      Perpetuam infelix his nequeat studiis.

Hanc Augustini lepidis inquire libellis

      Quos emendatos lector habere potes.