carmina libraria Augustinus, de trinitate

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|aug2|001


Aequora si penetrat Cyclops latera ardua necdum

      Tingens; oceanum si brevis urna capit

Mirabor; Sed si mortalia dicere corda

      Ausint principium vivere et esse Dei.

5

Deus stupet, horrescit ratio, pavet inscia lingua;

      Credula vix ea res difficilis sed erit.

Quos ter quinque igitur pater Augustine libellos

      Praescripti a trino legimus usque Deo.

Nec sat erat legisse semel: quadratur ubique,

10

      Biblia concordans mendaque tersa cadit.

Quo fit: sublimem te aquilam dixisse pigebit:

      Aethera transcendunt cum tua scripta nimis.

Sed tibi quicquid erit laudis summique volatus

      Alitis: his nostris versibus ecce damus.

15

Nulla etiam anteferam: quaecumque volumina forte

      Pagina sancta tenet vir venerande tuis.

Impare nempe deos numero gaudere probasti

      Orsus ab excelso singula terna facis.

Numine sancte tuo pater o tueare Ioannes

20

      De Amerbach praesens qui tibi pressit opus.