carmina libraria Augustinus, de civitate Dei cum commento

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|aug1|001


Mirifico poteris textos sermone libellos

      Posce operae pretium perlegere hospes; ades.

Nempe duae currunt urbes ab origine mundi:

      Una Cayn: fratris altera structa manu.

5

Subdolus illam habitat: fraudis reus; improbus omnis.

      Hanc pius; hanc simplex pacificusque pudens.

Illa luto torpet, vitiis corrupta nefandis;

      Haec delecta manet caraque sponsa Dei.

Sed scelere implicitos manes petit illa profundos;

10

      Haec virtute micans aethera laeta tenet.

Illa sinistrorsum vel ad impia tartara tendit;

      Haec dextro innitens calle, virecta subit.

Hac iter Elysium duce puri fronde metalli;

      Illac Ditis hiat panda vorago fatim.

15

Has ter sex libris discreverat atque quaternis

      Augustinus opus forte magister agens.

Falsa etiam excussit cautus figmenta deorum

      Confutans verbis dogmata stulta suis

Quoquo modo primum regalis machina mundi

20

      Condita, nil falsis debeat illa Deis.

Improbat atque viros tenuit quos error avitus

      Spiritibus partem qui tribuere malis.

Unius imperio regitur bene principis orbis.

      Nec fortuna gravis nos premit arbitrio