carmina libraria Arnoldus de Villa Nova, speculum medicinae

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|arno|001


Martinus Wellerstat ad scholares Lypsenses

 

De nova Arnoldus villa Parisius alta

      Quem colit et gemino cinxit honore caput,

Cuique potestates herbarum usumque medendi

      Scire suas artes laetus Apollo dedit

5

Nesciit ille nihil docuit quod philosophia

      Particularis et haec quae medicina vocat

Plurima quae gravis Gallenus Arabsque Avicenna

      Condita servabant transtulit ille suis.

Artibus inque aliis velut alchimica magicave

10

      Practica quae dicta est philosphia mihi.

Ipse alios interfuit expertissimus omnes

      Fecit hunc (quoniam iussit Apollo) librum

Cui nomen speculi praescripserat in medicina

      Quo (veluti speculo) sic mediante libros

15

Possis occultas medicinae inspicere causas

      Claraque obscuras luce videre vias.

Omnis funiferos aegroti noscere morbos

      Nomine vel proprio quemque vocare suo

Atque inconsuetas iam tandem spernere praxes

20

      Vellentum dentes et tiiriaciferum

Nec non insolitam quaquisque empericus artem

      Sacra petit sudans, ambit et omne forum

Ab radice novus sciolorum funditus error

      Extirpetur erit quisque Avicenna studens

25

Ergo pone rubram ferventi murice mitram

      Nam tua res nihil est Cicilice nullus eris.

Nunc Emperice vinum sorbire parate

      Iacta te sciolum vane loquaxque virum

Lesbia iam tibi nihil proderunt medeides herbae

30

      Demone que incluso decipere maga

Tu quoque peomatum frustra profiteberis artem,

      Gentis hebreae faex nil tibi messis erit

Venit enim in nostras tandem ipse Epidaurius oras

      Cui tenet obsessas candida barba genas.

35

Venit et ipse pater medicorum imberbis Apollo

      In manibus laurum laurea serta gerens

Quem comitabatur (quod vidimus) ipse Machaon

      Cui rubeum supra tempora tegmen erat.

Ordine quos longo sequitur phoebeia pubes

40

      Peonium in morem murice picta caput.

Omnes palladiam properabant visere Lipsim

      Teque docere parant dogma cheruste suum

Evadetque uno iam quivis doctior anno

      Quam prius in multis edidicisse potest

45

Iam gens Misseno phoebeia surget Helistro

      Iamque gemens medicam sentiet aeger opem

Gaude igitur cece florida nata Pragae.