carmina libraria Apicius, de re coquinaria

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|api2|001


Antonius Mota ad vulgus

 

Plaudite fartores, caetari; plaudite ventres,

      Plaudite mystili tecta peruncta coqui.

Pila sit albanis quaecumque ornata lagoenis

      Pingue suum copo limen obesus amet.

5

Occupat Insubres altissimus ille nepotum

      Gurges et undantes auget et urget aquas.

Millia sex ventri qui fixit Apicius alto

      Inde timens sumpsit dira venena, famem.

 

Ioannes Salandus lectori

 

Accipe quisquis amas irritamenta palati

      Praecepta et leges oxigarumque novum.

Condiderat caput et Stygias penetraverat undas

      Celius in lucem nec rediturus erat.

5

Nunc teritur dextra versatus Apicius omni,

      Urbem habet et tectum qui peregrinus erat.

Acceptum Mottae nostro debebis et ipsi,

      Immortalis erit gratia laus et honor.

Per quem non licuit celebri caruisse nepote.

10

      Per quem dehinc fugiet lingua latina situm.