carmina libraria Valerius Anshelm, catalogus annorum et principum

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|ansh|001


Hieronymi Frick Carmen ad lectorem

 

Qui cupis ex annis quo singula tempora gesta

      Discere dum nostri seminis Autor Adam;

Tempus ad hoc nostrum quo regnat Carolus orbem

      Imperii et Quintus nomine sceptra tenet.

5

Quae sint ante quidem et post Christum exortaque regna

      Sive apud Hebraeos sive alios populos.

Quam varii in regni successus tumque secuti

      Undeque Romanum creverit imperium.

Et quam multiplices regnent mortalia casus

10

      Quae ex pravis crescant consiliisque bonis.

Ut nihil in cunctis rebus mortalibus usque

      Stet pede tam firmo, quinque ruina prope

Ut prosit quibus est rerum commissa potestas

      Summa, legisse virum facta per historias.

15

Haec tibi et historiam mundi dant Chronica veram

      Quae sibi emat lector Bibliotheca tua.