carmina libraria Ulyssis Aldrovandi, ornithologia

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|aldr|001


in ornithologiam celeberrimi viri Ulyssis Aldrovandi philosophi ac medici Bononiensis Annnibal Paganus regiensis eius alumnus

 

Inclyta non pandam rudibus tua facta camoenis

      Aldrovande meis digna Marone cani.

Qui fructus etenim velocibus hisce petantur

      Ex pennis brevibus sumere Musa iubet.

5

Sumereque a primis nostra haec exordia signis

      Quae celeres formant celsa per astra grues.

Fabellas numeris vanis intexere vatem

      Apologos vero Mercurium ex avibus.

Alma quibus servare parens dedit arcta per aevum

10

      Vincula connubii munus et Oeconomi.

Misceri rebus sese qui publica gaudent

      Queis Architectus, musicus astronomus.

Hic emblematibus patefacta arcana recondis

      Atque simul pandis symbola cuique parens.

15

Hinc Hyerogliphicis penetras mysteria Olympi

      Inque agros artem fundis Apollineam.

Exacta demum sapiens indagine quicquid

      Perpendit docta perficit atque manu.

Hisce novis calamis illustras omnibus ut vis

20

      Et rerum interpresunicus omnigenum.

Teque trahant ad se quos gloria fama decusque

      Virtutis terris aurea ad astra vehit.

 

 

Innocentii Honestii Picensis tetrasticon

 

Abdita qui sophiae gestis perquirere mente

      Dogmata naturas alituum omnigenas

Et rite expressas oculis lustrare figuras

      Perlege Divinum,lector Ulyssis opus.

 

 

Omen felix ex eo quod claris. D,D Ulysses Aldrovandus libris suis edendis intium fecit de Avibus, acceptum a Iusto Raphaelengio Med. Antverpiensi XXIIII Martii, MDXCVIII

Quod libris vir magne tuis primordia sumis

      Ex avibus fausto non caret augurio.

Ominor et numquam quisquam etsi doctus aruspex

      Auspicium ex ulla certius avis habet.

5

Nam velut alituum genus alta per aethera caeli

      Alarum celeri remigio vehitur.

Sic te praepetibus rapiet quoque gloria pennis

      Astra per et coelo coniugium faciet.

Nec solum hoc sed ceu Phrygius Iovis alite vectus

10

      Accitus stellis celsa per astra puer,

Non secus ipse novum coelo accenseberis astrum

      Aldrovande tuo et nomine sidus erit.

O te felicem? Iunget te gloria Olympo

      Famaque per terras irrequieta vehet.

15

Fixum erit in coelis nomen terrisque volabit

      Quamdudum pennis ulla feretur avis.

 

 

elogium in aquilas et naturam earum... historiographum virum Ulissem Aldrovandum

 

Quid mea sumpsisti tibi dicere Musa? Iovisne

      Summi Aquilas? Magis en signiferumne Aquilae

Aldrovandum Aquilae cunctae gerulum unicum Ulyssen

      Et notorem avium cetera mille genus.

5

Atqui ea nunc illi propria ipsa negotia soli

      Et rem linque tuam tot modo avispicia.

Iamque ipsam mihi saltem Aquilam spectato, suas ut

      Uni isti laudes conferat illa viro.

Nempe avium ante alios adamavit Iuppiter orbem

10

      Et regnum aereum proprium habere dedit.

Uni cumprimis Aquilae quem sceptra tyranni

      Et summam fecit tollere verticem humo.

Reginamque avium incendit propiore favilla

      Admissam Vestae caelitis in penetral.

15

Usque illam ultrici posse incandescere flamma

      Sic iras voluit telaque ferre sua..

Et solam vultum et Phoeboeae lampadis ignes

      Inspicere et fecit cetera despicere.

Flammavitque orbes oculorum et fulminis alis

20

      Afflatum atravit plumeolum omne sagum.

Ac totum incoxit generoso pectus honesto

      Omniaque irarum nobilium arma dedit.

Insuper et vitae igniculum solidavit aheno

      Certare et saeclis addidit aethereis.

25

Quas iam omnes dotes suaque regalia signa

      Huicce suo confert illa tyranna viro.

Remigioque suo famae secum evehit: ipsis

      Divinum ingenium reddere prompta diis.

Nuncque alium nobis per terrarum omnia Ulyssen

30

      Gyratum spatia et totius orbis opes;

Nunc alium Promethea habet quem certius ipsum

      Admoveat regnis denique et aethereis.

Quique fidem faciat prisci rumoribus aevi

      Noster Prometheus verior italicus

35

Hic vir; hic est etenim cui cor rosere tenellum

      Ungue inde a primo vulturium omne genus.

Et vitae genialem omnem pavere medullam

      Inque suas leges tota habuere virum.

Ergo etiam his studiis illo immoriente Saperda

40

      Magno naturae totius indiculo

Sanguinibus tumuloque ibi nec aliud nisi verae

      Nascentur totidem congeneres aquilae.

Ac famam implebunt veterem et Promethea Ulixen

      Perpetuarum addent gloriae Olympiadum.

 

 

Io. Cornelius Uterverius batavus Med. Doct. Congratulatur D. Ulyssis Aldrovando

 

Gaudeo sed quae Animo concepi gaudia, lingua

      Et manus et morbus significare vetant.

Laetitiae causae est quia tum, tot scripta reservans

      Ingenio divino accumumulata tuo

5

Ab volucrum genere ordiris, quod gratulor et si

      Christicolae fas est accipio augurium.

Id quod maius eo est quoniam Iovis ales honoris

      Obtinuit primum non sine laude locum.

Adventu quae cuncta suo extinxsisse putata est,

10

      Auguria et quamvis prospera saepe forent.

Laus quoque vulturibus magna est, quod Reme probasti

      Morte tua fratri regia sceptra parans.

Unguibus accipiter curvis tua Phoebe volucris

      Rarius infelix edidit augurium.

15

His igitur tribuens primas celeberrime Ulysses

      Tute tibi felix augurium inde capis.

Macte age sic qutquot retines cognomine vestro

      Inscriptos etiam propediem ede libros.

Nonne vides pruden ut publica commoda tardas

20

      Quaepotes ingenio demeruisse tuo?

Disce tui vivus mercedem ferre laboris,

      Nam venit extructo gloria sera rogo.

Sic etiam vestrum venientia saecula nomen

      Noscent et quis sis fama loquetur anus.

25

Et mane aurorae quae Lucifer excitat ignes

      Et iuga quae Titan vespere solvit equis.

Quam canis ac caelum Iovis ales nube serena

      Te feret atque novum sidus ibi esse dabit.

Sidus quod radiis omnes fulgentibus oras

30

      Clarabit caelo sidera donec erunt.

 

 

in Ulyssis Aldrovandi Ornithologiam P. Aemilii Luchini C.

 

Naturae atque artis perquirere facta labore

      Nil opus est, hoc qui quaeris anhaelus iter.

Unius est sed enim studio vix credere dignum

      Factum hominis, si hominum dicere tanta sinunt.

5

Ut quicquid vigilans animi prudentia cernit

      Hic doceat turbae pennipotentis honos,

Hinc quantum vell terra tenet mare claudit et aether

      Ponderat omnicremo quicquid et igne calet.

Multicolor monstrat soboles, hic docta volucrum

10

      Aligerum et faciunt symbola multa patens.

Hoc variae alituum species testantur et Haemi

      Concava quae in gelidis vallibus antra petunt.

Quaeque Arabum terris totiens longaeva resurgit

      Rara avis et nullum quae capit una cibum.

15

Magna quidem dictu, ni quondam saecula prima

      Maiora ex avibus vaticinata forent.

Laetae etenim volucres monuere negotia priscis

      Fortia Vulturibusque est data saepe fides.

In bellis fulsere Aquilae signata ferocis

20

      Corpore; vexilla hac scuta notata virum.

Et grus alta petens caeli monstrante magistro

      Usu homini atque artes prodidit una bonas,

Quid corvi pluviam referentes voce canora

      Ex sole, atque imbris sole tepente fugam?

25

Et viridis nostri quaedam sermonis imago

      Psittacus humanique aemula Pica soni.

Resque aliae quarumspecies veneranda vetustas

      Credidit ex avium fingere posse notis.

Quae licet innumera hic numero Aldrovandus Ulysses

30

      Comprendit calamoque abdita multa docet.

Nec mirum postquam rutilo quod Phoebus in ortu

      Vesperis occidui quod parit ora simul

Collectum sua sola domus tenet. Inspice lector

      Naturae liber hic totius instar erit.